- REGESTA
- REGESTAapud Flav. Vopiscum, in Probo, c. 2. Usus autem sum -- libris ex Bibliotheca Ulpia --- item ex domo Tiberina. Usus etiam ex Regestis scribarum porticus Porphzreticae, Actis etiam Senatus ac populi; in Glossi Nomicis, Ρ῾εγεςτὰ, ἀπογραφὴ: libri sunt, in quibus Principum Edicta, et Commentarii ac Epistolae publicae continentur, a regerende, quod in eos regerantur. Sic Constitutio Honorii 19. in Appendice Codicis Theodos. his verbis clauditur: Regestum Ravenna XV. KL. Febr. Honorio Aug. XI. et Constantio III. Coss. Vide Cuiacium, Observationum l. 15. c. 17. Petrum Fabrum, ad leg. 92. de Regulis Iur. Iac. Gothofredum, ad l. 14. Cod. Theodos. de Indulg. debitorum, Iaudatos Carolo du Fresne in Glossar. ut et Salmasium, ad Vopisc. d. l. Inprimis autem Regestum (quod postea degeneravit in Registrum, ut videre est in hac voce) liber iste dicitur, in quo suas solebat descrihere Decretales quisque Pontifex. Quilibet enim peculiare Regestum habebat, in quibusintegrae scribebantur Decretales, quae in collectionibus plerumque erant truncatae, in principio, medio vel fine. Hinc ex Regestis Pontificum, Gregorius XII. qui Decretum Gratiani emendatum vulgavit, etiam Decretales emendâsse ac restituisse legitur, apud Gerh. von Mastricht IC. Histor. Iuris Eccl.num. 394. et 395. Regestorum origo, a more referendi aliquid in volumina singularibus officiis, vel negotiis destinata, quod in ea res, uti dictum, regererentur: quod verbum hac in re proprium est. Quintilianus, l. 2. c. 12. in sin. Similisque commentariis puerorum sit, in quos ea, quae aliis declamantibus laudatae sunt, regerunt. Et, l. 3. c. 8. Sunt enim velut res regestae in hos commentarios, quos puer deduxerat Scholâ etc. Verbô, Regesta, fuêre monumenta, actaque publica diversorum officiorum et Iudicum, veluti Praefectorum Praetorio et aliorum Iudicum, qua civilium, qua militarium; imo et inurbe Roma Scribarum, de quibus agit, l. 1. Cod. Theod. de lucris Officior. in quae inter alia referebantur Constitutiones Principum, ad cuiusque officium pertinentes, uti habet Gothofreduslaudatus ubi supra. Inde Regerendarii dicti, teste Cuiacio, l. 15. Observ. 37. Quemodmodum itaque actio ipsa, regestio; Sic libri actaque, in quae regerebantur seu referebantur Regesta dicta sunt. Ab Imperatorib. Pontifices postea acceperunt, ut libros, in quos suas Decretales referebant, Regesta prmûm, post Registra appellarent. Eadem vocant Pontificii Scriptores Originalia item dicunt esse in integra, nempe Decretali, i. e. Originali, cuius rei exempla vide apud Albericum Gentilem, de libr. Iur. Canon. c. 3. p. 30. et et seqq. Ex his porro Bullaria postea confecta sunt, quae exhibent integras Pontificum Constitutiones ex regestis. Quale Romae edidit Laertius Cherubinus de Nursia ICtus, quod Magnum vocavit, Romae A. C. 1588. etc. Nec valde aliena haec Regesta a Diptzchis sunt, de quibus supra diximus. Hinc Registariani, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.